[212] EPISTOLA XII.

Reverendo ac Venerabili Patri ac Domino

RUARDO TAPPER,

S. Th. Professori ac ad S. Petrum Decano, Cancellario universitatis Lovaniensis, Domino suo plurimum honorando.

Lovanium.

S. P.

Reverende Domine Cancellarie, literas vestras ad XVIII. Septembris scriptas, postridie scil. XIX. accepi. Quod reverentia vestra scribit; ut Pensionarium Delphensium certiorem reddam, quo si fieri potest quam primum ad vos veniat; ita faciam, & quidem diligenter, nec dubito, quin ubi rem intellexerit, confestim ad vos sit accursurus. Literas enim vestras ad eum, cum hac iter faceret, nondum acceperat, nec scio an adhuc acceperit. In meis, quas illi communicabam, non absolute continebatur ut veniret, & simul properandum erat illi domum, tam quidem ut de negotiis Ordinum referret, quam ut familiae contra pestem, quae ibi grassatur prospiceret. Itaque tamen placuerat inter nos, ut (ne multa scriptione Reverentiae Vestrae, molesti essemus) paucis ad D. LINDANUM sententiae nostrae rationem perscriberemus, ipseque vobis exhiberet, quod & ita factum significavit. De formula super negotio Delphensi concepta, quod ea vobis ac Rev. D. Officiali non placet equidem id jubente ac approbante D. praeside attulimus, quod pro mediocritate nostra potuimus, subjicientes illud ipsum judicio ac authoritati vestrae, in qua libenter acquiescimus, caeterum quod ob id non placere ostenditis, quia D. pastoris acta tacite improbare, querelam magistratus super ratione procedendi, ac editione testimoniorum approbare videtur; certe neutrum, ut quod verissimum est dicamus, nobis unquam fuit in cogitatione. Imo vero per contrarium, ad hoc potissimum cogitationis nostrae finem direximus, ut universa illa querela cessaret, idque etiam reipsa, ex diligenti inspectione ipsius conspectus perspici posse, nisi vehementer fallimur, putamus. Nam quod de omittenda lite dicitur, non alio prorsus pertinet, quam ut simul etiam quaestio illa (quae alioqui durante processu, nactus aliquos posset excitare) consopiatur, utque Delphenses, neque in hoc negotio, neque alio ullam ejus unquam faciant mentionem. Nec est vero timendum, quasi metu istius quaestionis de lite destitum esse vulgo videri possit: quoniam non est novum neque insolens, ut superioribus literis ostendimus, ut una via etiam bene caepta omissa; ad aliam magis commodam, cum protestatione, perveniatur. Et ad omnem scrupulum tollendum, posset non deleri judicium caeptum, sed suspendi tantum, donec nova suspicionum materia offerretur, qua re in omnem partem, ut quidem prima specie apparet, cautum esset. Nisi illud etiam ad majorem adhuc securitatem fieret, ut reverentia vestra dispiceret, an reus pro sua innocentia aliquas habeat attestationes, nam iis perlectis, ac cum adversariis testimoniis collatis, non ita difficile fortassis erit dijudicare, utrum res ejusmodi sit; ut suspensionem dilationemque patiatur nec ne. Ecce hae sunt Reverende Domine Cancellarie rationes, quibus inter caeteras, conceptus ille innititur, adeo ut ad illas alteras non solum non fuerit intentio directa, verum per contrarium omnis ratio pro virili inita, qua illis obviam iretur. Si autem nunc ita est, ut praeter intentionem (quod subinde fit) res ipsa incommodi aliquid in sese habeas, id certe nos latuit, sed reverentiae vestrae dijudicandum relinquimus, cujus emendationi haec & omnia nostra libenter subjicimus. Ut autem Pensionarius ad nos veniat, & quando id futurum sit, ut sciatis, diligenter procurabo. Exemplum privilegii Hollandorum super publicatione testium nec non alia quae eo pertinent dabo operam ut habeatis, summa in eo consistit, ut in omnibus testimonia ipsis edantur, exceptis speciebus in quibus jure communi non permittitur publicatio. Bene Vale, Reverende Dom. Cancellarie, ac me tuum esse tibi etiam atque etiam persuade. Ad D. Lindanum post aliquot dies scribam, nunc enim per otium non licet opto vero illi multam salutem. Mechliniae XX. Sept. Anno Dom. M.D.LVII.

Reverentiae ac Paternitati vestrae deditissimus servitor

IOACHIMUS HOPPERUS.